monumenta.ch > Plinius > sectio 265

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 265
{LXXXI} si sanguis profluat iumentis, suillum fimum ex vino infundendum, boum autem morbis sebum, sulpur vivum, alium silvestre, ovum crudum trita in vino danda aut vulpis adipem; carnem caballinam discoctam potu suum morbis mederi, omnium vero quadripedum morbis capram solidam cum corio et ranam rubetam discoctas; gallinaceos non attingi a vulpibus, qui iocur animalis eius aridum ederint, vel si pellicula ex eo collo induta galli inierint;